- LIPARA
- LIPARAins. praecipua ex Aeoliis, quae Lipareae, quia prima carum Lipara, et Vulcaniae et Hephaestiades, ita dicta a Liparo Rege, Ausonis filio, cui successit Aeolus, cum antea Meligunis vocaretur, Plin. l. 3. c. 9. A Sicilia pendet, cum ceteris Liparaeis, s. Aeoliis: In mari Tyrrheno. Urbeculam parvam habet Episcopalsub Archiep. Messanensi, conditam Anno quo Dyrrachium urbs Macedoniae exstructa est, cum aliquot villis, 30. mill. pass. abora Siciliae in Bor. 60. ab ora proxima Calabriae ulter. in Occ. Eius arx permunita est, la Pignatara. Tota satis culta, et fere solainter Liparaeas, quae subsunt Hisp. Aliqui sic dictam volunt, quasi pinguem, ita enim λιπαρὴ sonat. Atqui haec in s. solum habet sterile, et infecundum. Hinc Cic. Verrinâ 3. Emit agri Liparensis miseri, atque ieiuni decimas. Et paulo post de civitate Liparensi, Haec tam parva civitas, etc. in ins. incultae, tenuique posita. Aliud comminiscitur Callimachi Schol. quod haud facile capias: Λέγεται δ᾿ ὅτι σίδηρα διάφορα θέντες εν αὐτῇ ναῦται, ἕωθεν ἑυρήκασιν αὐτὰ ἐκ τῆς ἀναδόσεως ττȏυ πυρὸς πεπανθέντἀ καὶ διὰ ττȏυτο ἐκλήθη ἡ νῆσος Λιπάρα, διά τὸ αὐτὰ διάφορα ὄντα ἓν γενεςθαι, h. e. Aiunt cum ferreas massas plurimas in ea nautae posuissent, illas mane reperisse excoctas ex ignis eruptione. Quocirca ins. Lipara dicta est, quias hae massae, tum diversae essent, in unam coaluêrunt Haec ille in Dianae hymnum, quibus nihil absurdius fingi potuit, cum Graece λιπαρὰ nihil minus sonet, quam quod e diversis in unum coaluit. Asserit itaque Bochart. nomen esse deflexum ex Phoenicio Nibaraes vel Nibraes, quod Arabice est lampas, s. lucerna, taeda, fax; Inde Liparae, vel Liparis nomen Punicum, quia facis instar noctu lucebat, Aristot. in Mirand. Καὶ τὸ εν τῇ Λιπάρᾳ δὲ πῦρ φανερὸν καὶ φλογῶδες, οὐ μὲν ἡμέρας, αλλά νυκτὸς μόνον καίεςθαι. Theocr. Edyll. 2.——— Ε῎ρως δ᾿ ἄρα καὶ λιπαραίουΠολλάκις Α῾φαίςτοιο σέλας φλογερώτερον αἴθει.Sil. Ital. Punic. Bell. l. 14. v. 57.Nam Lipare vastis subtus depasta caminis,Sulfureum vomet exeso de vertice fumum.P. Mela l. 2. c. 7. Ex Nibras autem vel Nibaras Graeci fecêre Liparas, ut mollirent vocem babaram et ad suae linguae typum effingerent. Baudr. ignes non emittit, uti Vulcania vicina. Item Lipara Cappadociae pars, Licandus Curopalati. Nic. Lloyd. Strabo l. 6. p. 275. et 277.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.